PROGRAMMA Ad Funus Nobilissimi, Amplissimi et Experientissimi Viri, D. CHRISTIANI LANGII, Philos. et Medic. Doctoris celeberrimi, Pathologices in Acad. Lipsiensi Professoris meritissimi et primarii, Collegii Principum Maioris Collegiati, et Academiae Decem-Viri longe dignissimi, Practici dexterrimi et famigeratissimi, Decenti Comitatu prosequendum, CIVES ACADEMICOS ORDINUM ac Dignitatum omnium invitat RECTOR ACAD. LIPSIENSIS.
AUGUSTI BUCHNERI et Dn. IOHANNIS SPERLINGII, Prof. P. luculenta et in studiis Philosophicis et Philologicis sensit incrementa, ut redux in Patriam anno labentis saeculi 38. aetatis 19. supremum in philosophia gradum applausu bonorum omnium, inprimis congratulatione Dn. Parentis adipisceretur. Quia vero studio Medico dudum consecratus, a Domino D. ANTHONIO CRoSIO, Chimiatro celeberrimo, cuius Wittebergae fuit su/ssitos, in Chimia colorem non exiguum duxerat, a contubernali vero Domino AUGUSTO HAUPTMANNO, iam utriusque Medicinae Doctore ac Practico felicissimo stimulum sibi addi senserat, in hoc studio perrexit, et ad pedes Nobilissimi et Amplissimi Viri Dn. IOHANN. MICHAELIS. in Bendorff hereditarii. Philos. et Medicinae Doctoris celeberrimi, Chimiatri decantatissimi, Archiatri Altenburgici, Prof. Therapeutices et Facult. Medicae Decani meritissimi, utriusque Collegii Collegiati et Acad. Decem Viri, etc sedens eos in studio Medico, inprimis Chi mico progressus fecit, ut habita de vertigine disputatione publicâ, Baccalaureatus titulo in studio Medico anno 40. aetatis 22. condecoraretur. Ex hoc consensu Domini Parentis, ut ex conversatione cum Viris celebribus, etiam in aliis locis remotioribus eruditioni suae Medicae indies adiceret, solum mutavit, et in Italiam per Bohemiam, Moraviam, Austriam et Stiriam excursiones secit. Mari adriatico non sine naufragii periculo superato, Venetias appulit, inde Patavium, celeberrimam illam studiorum Medicorum Matrem, accessit, ubi per integrum annum Profestoribus Medicis adhaesit. Cumprimis autem singulari favore to makari/thn complexi fuerunt BENEDICT. SYLVATICUS, DOMINICUS SALA, IOHANNES VESLINGIUS, ANTONIUS FRISIMELICA et PETRUS MARCHETTI Medici, Anatomici et Chirurgi consummatissimi, quorum praxi, consultationibus, publicis sectionibus et raris operationibus familiariter interfuit. Nec studiis sinceram navare operam tw| en e)ulogi/a| nostro sufficiebat, sed publicis etiam muneribus ab Artistarum inclita Natione Germanica, quae primitus in Procuratorem, mox Bibliothecarium, atque Bohemorum Consiliarium eum legit, honorabatur. Spartam hanc per integrum semestre assiduo cultu exornavit, sicut in absentia Universitatis istius Pro-Rectoris atque Syndici, nec ...
http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/witte/witte3/books/wittememoriae3_2_7.html
|